Lectores moneo quosdam cognoscere tantum,
Et dare materiam ceteris exemplo uiuendi,
Certamen fugire lites totidemque uitare,
Terrorem premere, nec unquam esse superbos.
5
Obsequia iusta maiorum quoque deferte;
Reddite uos Christo similes, filioli, magistro;
Inter agrestiua benefacitis lilia sitis.
Beati facti estis, cum fe<ce>ritis edicta.
Vos flores in plebe, uos estis Christi lucernas,
10
Seruate quod estis et memorare potestis.