Commodianus instructiones 2, 11

Altre sezioni


Dissimulas legem tanto praeconio latam

In tuba praesente caeleste uoce clamante.

Si propheta tantum declama<ui>sset in nubem,

Sufficeret utique Domini uox missa per illum.

5

In tot profatorum uolumina uox Domni proclamat;

Malitiam nullus dimittit [ita] aeque de corde.

Vis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris.

Lex ipsa cur ergo processit tanto labore?

Abuteris Domini mandata et te filium inquis;

10

Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam.

Omnipotens mites quaerit sibi filios esse,

Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae,

Inmites autem iam scitis ubi demersit.