Nemesianus cynegetica

Reference basis text: H. J. Williams, 1986

Editing of the digital edition: A. Agnesini, 2010


Venandi cano mille uias; hilaresque labores

Discursusque citos, securi proelia ruris,

Pandimus. Aonio iam nunc mihi pectus ab oestro

Aestuat: ingentes Helicon iubet ire per agros,

5

Castaliusque mihi noua pocula fontis alumno

Ingerit et late campos metatus apertos

Inponitque iugum uati retinetque corymbis

Inplicitum ducitque per auia, qua sola numquam

Trita rotis. iuuat aurato procedere curru

10

Et parere deo: uirides en ire per herbas

Imperat: intacto premimus uestigia musco;

Et, quamuis cursus ostendat tramite noto

Obuia Calliope faciles, insistere prato

Complacitum, rudibus qua luceat orbita sulcis.

15

Nam quis non Nioben numeroso funere maestam

Iam cecinit? quis non Semelen ignemque iugalem

Letalemque simul nouit de paelicis astu?

Quis magno recreata tacet cunabula Baccho,

Vt pater omnipotens maternos reddere menses

20

Dignatus iusti conplerit tempora partus?

Sunt qui sacrilego rorantes sanguine thyrsos

(Nota nimis) dixisse uelint, qui uincula Dirces

Pisaeique tori legem Danaique cruentum

Imperium sponsasque truces sub foedere primo

25

Dulcia funereis mutantes gaudia taedis.

Biblidos indictum nulli scelus; impia Myrrhae

Conubia et saeuo uiolatum crimine patrem

Nouimus, utque Arabum fugiens cum carperet arua

Iuit in arboreas frondes animamque uirentem.

30

Sunt qui squamosi referant fera sibila Cadmi

Stellatumque oculis custodem uirginis Ius

Herculeosque uelint semper numerare labores

Miratumque rudes se tollere Terea pinnas

Post epulas, Philomela, tuas: sunt ardua mundi

35

Qui male temptantem curru Phaethonta loquantur

Exstinctasque canant emisso fulmine flammas

Fumantemque Padum, Cycnum plumamque senilem

Et flentes semper germani funere siluas.

Tantalidum casus et sparsas sanguine mensas

40

Condentemque caput uisis Titana Mycenis

Horrendasque uices generis dixere priores.

Colchidos iratae sacris imbuta uenenis

Munera non canimus pulchraeque incendia Glauces,

Non crinem Nisi, non saeuae pocula Circes,

45

Nec nocturna pie curantem busta sororem:

Haec iam magnorum praecepit copia uatum,

Omnis et antiqui uulgata est fabula saecli.

Nos saltus uiridesque plagas camposque patentes

Scrutamur totisque citi discurrimus aruis

50

Et uarias cupimus facili cane sumere praedas;

Nos timidos lepores, inbelles figere dammas

Audacesque lupos, uulpem captare dolosam

Gaudemus; nos flumineas errare per umbras

Malumus et placidis ichneumona quaerere ripis

55

Inter harundineas segetes faelemque minacem

Arboris in trunco longis praefigere telis

Inplicitumque sinu spinosi corporis erem

Ferre domum; talique placet dare lintea curae,

Dum non magna ratis, uicinis sueta moueri

60

Litoribus tutosque sinus percurrere remis.

Nunc primum dat uela notis portusque fideles

Linquit et Adriacas audet temptare procellas.

Mox uestros meliore lyra memorare triumphos

Accingar, diui fortissima pignora Cari,

65

Atque canam nostrum geminis sub finibus orbis

Litus et edomitas fraterno numine gentes,

Quae Rhenum Tigrimque bibunt Ararisque remotum

Principium Nilique †bibunt† in origine fontem;

Nec taceam, primum quae nuper bella sub Arcto

70

Felici, Carine, manu confeceris, ipso

Paene prior genitore deo, utque intima frater

Persidos et ueteres Babylonos ceperit arces,

Vltus Romulei uiolata cacumina regni;

Inbellemque fugam referam clausasque pharetras

75

Parthorum laxosque arcus et spicula nulla.

Haec uobis nostrae libabunt carmina Musae,

Cum primum uultus sacros, bona numina terrae,

Contigerit uidisse mihi: iam gaudia uota

Temporis inpatiens sensus spretorque morarum

80

Praesumit uideorque mihi iam cernere fratrum

Augustos habitus, Romam clarumque senatum

Et fidos ad bella duces et milite multo

Agmina, quis fortes animat deuotio mentes:

Aurea purpureo longe radiantia uelo

85

Signa micant sinuatque truces leuis aura dracones.

Tu modo, quae saltus placidos siluasque pererras,

Latonae, Phoebe, magnum decus, heia age suetos

Sume habitus arcumque manu pictamque pharetram

Suspende ex umeris, sint aurea tela sagittae;

90

Candida puniceis aptentur crura cothurnis;

Sit chlamys aurato multum subtegmine lusa

Conrugesque sinus gemmatis balteus artet

Nexibus; inplicitos cohibe diademate crines.

Tecum Naiades faciles uiridique iuuenta

95

Pubentes Dryades Nymphaeque, unde amnibus umor,

Adsint, et docilis decantet Oreadas Echo.

Duc age, diua, tuum frondosa per auia uatem:

Te sequimur, tu pande domos et lustra ferarum.

Huc igitur mecum, quisquis percussus amore

100

Venandi damnas lites auidosque tumultus

Ciuilesque fugis strepitus bellique fragores

Nec praedas auido sectaris gurgite ponti.

Principio tibi cura canum non segnis ab anno

Incipiat primo, cum Ianus, temporis auctor,

105

Pandit inocciduum bis senis mensibus aeuum.

Elige tunc cursu facilem facilemque recursu,

Seu Lacedaemonio natam seu rure Molosso,

Non humili de gente canem. sit cruribus altis,

Sit rigidis, multamque trahat sub pectore lato

110

Costarum sub fine decenter prona carinam,

Quae sensim rursus sicca se colligat aluo,

Renibus ampla satis ualidis diductaque coxas,

Cuique nimis molles fluitent in cursibus aures.

Huic parilem submitte marem, sic omnia magnum,

115

Dum superant uires, dum laeto flore iuuentas

Corporis et uenis primaeui sanguis abundat.

Namque graues morbi subeunt segnisque senectus,

Inualidamque dabunt non firmo robore prolem.

Sed diuersa magis feturae conuenit aetas:

120

Tu bis uicenis plenum iam mensibus acrem

In uenerem permitte marem; sit femina, binos

Quae tulerit soles. haec optima cura iugandis.

Mox cum se bina formarit lampade Phoebe

Ex quo passa marem genitalia uiscera turgent,

125

Fecundos aperit partus matura grauedo,

Continuo largaque uides strepere omnia prole.

Sed, quamuis auidus, primos contemnere partus

Malueris; mox non omnes nutrire minores.

Nam tibi si placitum populosos pascere fetus,

130

Iam macie tenues sucique uidebis inanes

Pugnantesque diu, quisnam prior ubera lambat,

Distrahere inualidam lassato uiscere matrem.

Sin uero haec cura est, melior ne forte necetur

Abdaturue domo, catulosque probare uoluntas,

135

Quis nondum gressus stabiles neque lumina passa

Luciferum uidere iubar, quae prodidit usus

Percipe et intrepidus spectatis annue dictis.

Pondere nam catuli poteris perpendere uires

Corporibusque leues grauibus praenoscere cursu.

140

Quin et flammato ducatur linea longe

Circuitu signetque habilem uapor igneus orbem,

Inpune ut medio possis consistere circo:

Huc omnes catuli, huc indiscreta feratur

Turba: dabit mater partus examen, honestos

145

Iudicio natos seruans trepidoque periclo.

Nam postquam conclusa uidet sua germina flammis,

Continuo saltu transcendens feruida zonae

Vincla, rapit rictu primum portatque cubili,

Mox alium, mox deinde alium. sic conscia mater

150

Segregat egregiam subolem uirtutis amore.

Hos igitur genetrice simul iam uere sereno

Molli pasce sero (passim nam lactis abundans

Tempus adest, albent plenis et ouilia mulctris),

Interdumque cibo cererem cum lacte ministra,

155

Fortibus ut sucis teneras conplere medullas

Possint et ualidas iam tunc promittere uires.

Sed postquam Phoebus candentem feruidus axem

Contigerit tardasque uias Cancrique morantis

Sidus init, tunc consuetam minuisse saginam

160

Profuerit tenuesque magis retinere cibatus,

Ne grauis articulos deprauet pondere moles.

Nam tum membrorum nexus nodosque relaxant

Infirmosque pedes et crura natantia ponunt,

Tunc etiam niueis armantur dentibus ora.

165

Sed neque conclusos teneas neque uincula collo

Inpatiens circumdederis noceasque futuris

Cursibus inprudens. catulis nam saepe remotis

Aut uexare trabes, laceras aut pandere ualuas

Mens erit, et teneros torquent conatibus artus

170

Obtunduntue nouos adroso robore dentes

Aut teneros duris inpingunt postibus ungues;

Mox cum iam ualidis insistere cruribus aetas

Passa, quater binos uoluens ab origine menses,

Inlaesis catulos spectauerit undique membris,

175

Tunc rursus miscere sero Cerealia dona

Conueniet fortemque dari de frugibus escam.

Libera tunc primum consuescant colla ligari

Concordes et ferre gradus clausique teneri.

Iam cum bis denos Phoebe reparauerit ortus,

180

Incipe non longo catulos producere cursu,

Sed paruae uallis spatio septoue nouali.

His leporem praemitte manu, non uiribus aequis

Nec cursus uirtute parem, sed tarda trahentem

Membra, queant iam nunc faciles ut sumere praedas.

185

Nec semel indulge catulis moderamina cursus,

Sed donec ualidos etiam praeuertere suescant

Exerceto diu, uenandi munera cogens

Discere et emeritae laudem uirtutis amare.

Nec non consuetae norint hortamina uocis,

190

Seu cursu reuocent, iubeant seu tendere cursus.

Quin etiam docti uictam contingere praedam

Exanimare uelint tantum, non carpere sumptam.

Sic tibi ueloces catulos reparare memento

Semper et in paruos iterum protendere curas.

195

Nam tristes morbi, scabies et sordida uenis

Saepe uenit multamque canes discrimine nullo

Dant stragem: tu sollicitos inpende labores

Et sortire gregem suffecta prole quotannis.

Quin acidos Bacchi latices Tritonide oliua

200

Admiscere decet catulosque canesque maritas

Vnguere profuerit tepidoque ostendere soli,

Auribus et tineas candenti pellere cultro.

Est etiam canibus rabies letale periclum.

Quod seu caelesti corrupto sidere manat,

205

Cum segnes radios tristi iaculatur ab aethra

Phoebus et adtonito pallens caput exserit orbe,

Seu magis, ignicomi candentia terga Leonis

Cum quatit, hoc canibus blandis inuiscerat aestus,

Exhalat seu terra sinu, seu noxius aer

210

Causa mali, seu cum gelidus non sufficit umor

Torrida per uenas concrescunt semina flammae:

Quicquid id est, imas agitat sub corde medullas

Inque feros rictus nigro spumante ueneno

Prosilit, insanos cogens infigere morsus.

215

Disce igitur potus medicos curamque salubrem.

Tunc uirosa tibi sumes multumque domabis

Castorea, adtritu silicis lentescere cogens;

Ex ebore huc trito puluis sectoue feratur,

Admiscensque diu facies concrescere utrumque:

220

Mox lactis liquidos sensim superadde fluores,

Vt non cunctantes haustus infundere cornu

Inserto possis Furiasque repellere tristes

Atque iterum blandas canibus componere mentes.

Sed non Spartanos tantum tantumue Molossos

225

Pascendum catulos: diuisa Britannia mittit

Veloces nostrique orbis uenatibus aptos.

Nec tibi Pannonicae stirpis temnatur origo,

Nec quorum proles de sanguine manat Hibero.

Quin etiam siccae Libyes in finibus acres

230

Gignuntur catuli, quorum non spreueris usum.

Quin et Tuscorum non est extrema uoluptas

Saepe canum. sit forma illis licet obsita uillo

Dissimilesque habeant catulis uelocibus artus,

Haud tamen iniucunda dabunt tibi munera praedae,

235

Namque et odorato noscunt uestigia prato

Atque etiam leporum secreta cubilia monstrant.

Horum animos moresque simul naresque sagaces

Mox referam; nunc omnis adhuc narranda supellex

Venandi cultusque mihi dicendus equorum.

240

Cornipedes igitur lectos det Graecia nobis

Cappadocumque notas referat generosa propago

Armataet palmas superet grex omnis auorum.

Illis ampla satis leui sunt aequora dorso

Inmodicumque latus paruaeque ingentibus alui,

245

Ardua frons auresque agiles capitisque decori

Altus honos oculique uago splendore micantes;

Plurima se ualidos ceruix resupinat in armos;

Fumant umentes calida de nare uapores,

Nec pes officium standi tenet, ungula terram

250

Crebra ferit uirtusque artus animosa fatigat

Quin etiam gens ampla iacet trans ardua Calpes

Culmina, cornipedum late fecunda proborum.

Namque ualent longos pratis intendere cursus,

Nec minor est illis Graio quam in corpore forma;

255

Nec non terribiles spirabile flumen anheli

Prouoluunt flatus et lumina uiuida torquent

Hinnitusque cient tremuli frenisque repugnant,

Nec segnes mulcent aures, nec crure quiescunt.

Sit tibi praeterea sonipes, Maurusia tellus

260

Quem mittit (modo sit gentili sanguine firmus)

Quemque coloratus Mazax deserta per arua

Pauit et assiduos docuit tolerare labores.

Nec pigeat, quod turpe caput, deformis et aluus

Est ollis quodque infrenes, quod liber uterque,

265

Quodque iubis pronos ceruix deuerberet armos.

Nam flecti facilis lasciuaque colla secutus

Paret in obsequium lentae moderamine uirgae:

Verbera sunt praecepta fugae, sunt uerbera freni.

Quin et promissi spatiosa per aequora campi

270

Cursibus adquirunt commoto sanguine uires

Paulatimque auidos comites post terga relinquunt.

Haud secus, effusis Nerei per caerula uentis,

Cum se Threicius Boreas superextulit antro

Stridentique sono uastas exterruit undas,

275

Omnia turbato cesserunt flamina ponto:

Ipse super fluctus spumanti murmure feruens

Conspicuum pelago caput eminet: omnis euntem

Nereidum mirata suo stupet aequore turba.

Horum tarda uenit longi fiducia cursus,

280

His etiam emerito uigor est iuuenalis in aeuo.

Nam quaecumque suis uirtus bene floruit annis,

Non prius est animo quam corpore passa ruinam.

Pasce igitur sub uere nouo farragine molli

Cornipedes uenamque feri ueteresque labores

285

Effluere aspecta nigri cum labe cruoris.

Mox laetae redeunt in pectora fortia uires

Et nitidos artus distento robore firmant;

Mox sanguis uenis melior calet, ire uiarum

Longa uolunt latumque fuga consumere campum.

290

Inde ubi pubentes calamos durauerit aestas

Lactentesque urens herbas siccauerit omnem

Messibus umorem culmosque armarit aristis,

Hordea tum paleasque leues praebere memento:

Puluere quin etiam puras secernere fruges

295

Cura sit atque toros manibus percurrere equorum,

Gaudeat ut plausu sonipes laetumque relaxet

Corpus et altores rapiat per uiscera sucos.

Id curent famuli comitumque animosa iuuentus.

Nec non et casses idem uenatibus aptos

300

Atque plagas longoque meantia retia tractu

Addiscant raris semper contexere nodis

Et seruare modum maculis linoque tenaci.

Linea quin etiam, magnos circumdare saltus

Quae possit uolucresque metu concludere praedas,

305

Digerat innexas non una ex alite pinnas.

Namque ursos magnosque sues ceruosque fugaces

Et uulpes acresque lupos ceu fulgura caeli

Terrificant linique uetant transcendere saeptum.

Has igitur uario semper fucare ueneno

310

Curabis niueisque alios miscere colores

Alternosque metus subtegmine tendere longo.

Dat tibi pinnarum terrentia milia uultur,

Dat Libye, magnarum auium fecunda creatrix,

Dantque grues cycnique senes et candidus anser,

315

Dant quae fluminibus crassisque paludibus errant

Pellitosque pedes stagnanti gurgite tingunt.

Hinc mage puniceas natiuo munere sumes:

Namque illic sine fine greges florentibus alis

Inuenies auium suauique rubescere luto

320

Et sparsos passim tergo uernare colores.

His ita dispositis hiemis sub tempus aquosae

Incipe ueloces catulos inmittere pratis,

Incipe cornipedes latos agitare per agros.

Venemur dum mane nouum, dum mollia prata

325

Nocturnis calcata feris uestigia seruant.

5

Castaliusque codd.

Castaliique Pithoeus