Commodianus instructiones 1, 42

Altre sezioni


Desidet <populus> absconsus ultimus sanctus

Et quidem ignotus a nobis ubi moretur.

Per nouem tribum agant et dimidiam ipsi,

Omissae duae tribum haec sunt et dimidia nobis.

5

Praecepitque Christus per legem uiuere priscos.

Viuamus nunc omnes, nouellae traditio legis

Lex ut ipsa docet! Apertius indico uobis.

Obrelictae duae tribum et dimidia: quare

Ab istis dimidia tribum? Vt martyres essent

10

Bellum cum infer<r>et electis suis in orbem,

Seu certe sanctorum chorus prophetarum ad illam

Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis,

Obsceni quos equi trucidarunt calci remissa

Nec suerit ad manus pacem aliquando tenere.

15

Semotae sunt isti tribuum, ut mysteria Christi

Omnia per istas conpleatur saeculo toto.

Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae,

Auspicio quorum facinus secutae fuere.

Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti?

20

Conueniunt iterum propter mysteria castris.

Tunc autem properant conpleri legis narrata.

Omnipotens Christus descendit ad suos electos,

Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto

Milia tot facti; illa est gens uera caelestis.

25

Non natus ante patrem moritur ibi, neque dolores

In suis corporibus sentiunt ut ulcera nata.

Pausantes in lecto suo mature recedunt

Omnia conplentes legis, ideoque tutantur.

Transire iubentur ad Dominum partibus istis

30

Exsiccat fluuium quibus sicut ante traiectis,

Nec minus et Dominus ipse producit cum illis.

Transiit ad nostra, ueniunt cum rege caeleste.

In quorum itinere quod dicam, quo Deus educet,

Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt:

35

Caelestem populum gaudet creatura uidere.

Hic tamen festinant matre<m> defendere capta<m>.

Rex autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit,

In partem boreae refugit et colligit omnes.

Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus

40

Terrore caelesti prosternuntur milites eius,

Ipse cum infando conprehenditur pseudopropheta;

Decreto Domini traduntur uiui gehennae.

Ex eo primores et duces seruire iubentur.

Intrabunt tunc sancti ad antiqua ubera matris,

45

Vt autem et illi refrigerent, quos malus ille suasit,

In uariis poenis cruciabat sibi credendos.

Ventum est ad finem, quod tollantur scandala mundo;

Incipiet Dominus iudicium dare per ignem.