Commodianus instructiones 1, 37

Altre sezioni


Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus?

Vnde non effugies iudicium Christi defunctus.

Ipse caecus erras et ad caecos intras, inepte;

Idcirco caecus caecum in fossa reducit.

5

Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis.

Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant,

At tu aliis uadis, unde nihil discere possis.

Exis pro foribus, inde et ad idola uadis.

Interroga primum, quod sit in lege praeceptum,

10

Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare.

Ignoratur enim propter quod maxime sumus:

At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto,

Nihil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant.

Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt.

15

Funera sunt; nimium de illis tota deferre,

Aut, quia concludor, agerem congustus aratris.

Noluit Omnipotens illos intellegere Regem;

A scelere a tanto refugit ipse cruentos.

Tradidit se nobis <noua> superaddita lege,

20

Inde modo latrant nobiscum re<ge> deserti.

Ceterum in illis si spem <in>esse putatis,

In totum erratis, si Deum et fana colatis.