Commodianus instructiones 1, 31

Altre sezioni


Intuite dicta Salominis, iudices omnes,

Vno uerbo suo qualiter uos ille detractat:

Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes!

Inde "nimis", sequit<ur>, "datorem semper amatis",

5

Cum quaerit<ur>, causa uictoriam tollit iniqua.

Innocens hic ego sum, nec uos incuso pusillus,

Blasphemium tollat Salomon, qui <clamat> aperte.

"Vobis autem Deus est uenter et praemia iura."

Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex.

10

Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit,

Iudex esto tuus. Quod nunc extolleris inde?

Blasphema<s>, indocilis: de cuius praestantia uiuis,

In fragilitate tanta non respicis umquam.

Per gradu<m> et lucra auidus fortunae praesumis,

15

Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignos

Auro licet cenes cum turba choraulica semper

Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi.

Et locus et tempus et persona tibi donatur,

Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis.

20

Tempera te Christo et ceruicem illi depone:

Isti honor remanet et tota fiducia rerum.

Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto,

Vltima fatorum non prouidens, quae te oportet.

Sine Christo nec uixisse te conpotis unquam.