Commodianus instructiones 1, 29

Altre sezioni


Differ<r>is, diues, nimium tua cuncta uidendo,

Insatiabiliter quibus adhuc adicere quaeris.

Viuere post ista, dicis, non spero defunctus.

Ingrate summo Deo, qui sic Deum iudicas esse,

5

Te qui nesciente protulit, deinde nutriuit;

Ipse prata tua, gubernat uineas ipse,

Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,

Nec istis adtendistis. Aut tu regis omnia forte?

Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,

10

Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo

Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta.

Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse

Vt gratias illi referas in agone perennis.

Lex docet ipsius, sed quia uagari tu quaeris,

15

Omnia discredis et inde in tartara ibis:

Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse.

At luitur ibi poena spiritalis aeterna;

Lugia sunt semper, nec permoreris in illa

Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans.