Commodianus instructiones 1, 26

Altre sezioni


Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis

Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari.

Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi,

Vnde sub inferno cruciaberis tempore toto.

5

Gaudia sunt uana, quibus oblectaris inepte.

Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum.

Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?

Nescius si primum errasti, respice canum.

Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum?

10

Iniurias, lites ibi sunt et damna diurnum,

Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta,

Vlceribus corpus uexatur gemiturque, ploratur,

Seu luis inuadit aut longo morbo teneris,

Aut natis orbaris, aut perdita coniugula defles;

15

Destruitur totum, ruunt dignitatis ab alto;

Vreris pauperie dupliciter certe si languis:

Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris?

Respice iam tandem hoc tempus inritum esse;

Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi.

20

Viuere uoleba<n>t utique paruoli rapti,

Sed uita priuati iuuenes senescere forte,

Lautities diues perfrui quia ipse parabat;

Et tamen inuiti reli<n>quimus omnia mundo.

Gens et ego fui peruersa mente moratus

25

Et uitam istius saeculi coram esse putabam

Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse,

Cum semel exisset animus, perisse defunctum.

Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor

Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum:

30

Impie, dic, inquit, ubinam frater? Ille negauit.

Sanguis enim fratris ad me perclamauit in altum.

Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas,

Ille autem uiuet et loca dextera tenet,

Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande!

35

Et cum renouasti saeculum, et ille praegressus

Iam <in>mortalis erit; nam tu sub tartara planges.

Viuet certe Deus, qui defunctos uiuere fecit

Innocuisque bonis ut reddat praemia digna,

Vesanis autem et impiis tartara saeua.

40

Incipe sentire iudicia Dei, seducte!