Commodianus instructiones 1, 24

Altre sezioni


Inter utrumque putans dubie uiuendo carere

Nudatus a lege, decrepitus luxu praecedis.

Tot, uane, <luxurias> prospicis; quid quaeris iniqua?

Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto

5

Respicite! Stulte, non eras, et ecce uideris!

Vnde processisti nescis nec unde nutriris.

Tu Deum excelsum fugis tuae uitae benignum

Rectoremque tuum, qui te magis uiuere uelit;

Vertis te in faciem et dorsum Deo remittis,

10

Mergis te in tenebris, dum putas te in lucem morari.

Quid in sinagoga decurris saepe bifarius?

Vt tibi misericors fiat, quem denegas ultro?

Exis inde foris, iterum tu fana requiris;

Vis inter utrumque uiuere, sed inde peribis.

15

Insuper et dicis: "Quis est, qui a morte reuenit

Vt credamus ei, quoniam ibi poenas aguntur?"

Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne!

Nam illique prodest post funera, recte qui uixit,

Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno;

20

In Christo credentes autem in loco benigno,

Blanditurque quibus haeret amoenitas illa.

Vos autem dubios uiuos sine corpore poena

Suscitat in faciem tortoris sero clamare.