Commodianus instructiones 1, 16

Altre sezioni


Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti,

Et dicitis fata genesis adscribere nobis?

Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur:

Inter utrumque uias mors inmatura uagatur.

5

Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis?

Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare,

Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse.

Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,

Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem,

10

Virginis, et Venerem, cui coniuges uestrae delumbant.

Sunt alia praeterea daemonia <procul a> fanis,

Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,

Vt nec ipsi sibi possint rationem reddere pestis.

Exportari magis in ultima terra deberent.