Commodianus instructiones 1, 13

Altre sezioni


Inuictus de petra natus si deus habetur,

Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem!

Vicit petra deum, quaerendus est petrae creator.

Insuper et furem adhuc depingitis esse,

5

Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat.

Terrenus utique fuit et monstruosa natura

Vertebatque boues alienos semper in antris

Sicut et Cacus Vulcani filius ille.