Commodianus instructiones 1, 11

Altre sezioni


Apollinem facitis citharoedum atque diuinum.

Primum de moechia natus in insula Delo,

Oblata mercede postmodum structura<s> secutus

Laomedonti regi Troianorum muros eduxit

5

Locauitque sese, quem deum seducti putatis;

Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit,

Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus

Officio uerbenis <is> potuit scire bicorde<m>,

Repudiatus enim discessit inde diuinus.

10

Terruit hunc uirgo specie, quam ille deberet.

Illa prior utique debuerat deum amasse.

Lasciuientemque Daphnem sic coepit amare.

Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam:

Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursum.

15

Vel, si deus erat, occurreret illi per auras:

Sub tectis illa prior uenit remansitque diuinus.

Fallit uos genus hominum, nam improbi isti fuerunt.

A primitia quoque pecora pauisse refertur.

Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,

20

Sublapsum non potuit retinere prostrauit amicum:

Vltimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis.

Si diuinus erat, mortem praecessisset amici.