Commodianus instructiones 1, 8

Altre sezioni


De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis,

Erratis; quod ego prius, putatis oranda.

Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt

Omnipotens illos, cum conderet omnia primum,

5

Locauitque ibidem cum stellis quarta dierum.

Errorem antiquus quin cum ***

Et quidem in legem iussit, ne quis illos adoret.

Tot deos oratis, qui nihil de uita promittunt,

Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti

10

Vos autem seducunt sacerdotes pauci <inanes>

Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse.

Accedite legis <codicem> et di<s>cite uerum.