Commodianus instructiones 1, 7

Altre sezioni


De circulo zonae fallit uos imperitia uestra,

Ex eo quod forte Iouem experitis orandum.

Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; effugit

Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur

5

Poli quoque sidera tractauit solisque sator?

Troianis qui bellum fecit, auem mortalem amauit.

Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprehensus

Zelo maritali deus dominetur aduliscens?

O nimium stulti, qui putatis moechos ab astris

10

Nascentes regere aut tota<m> mundi natura<m>.

In uulnera positi et ipsi sub fata uiuentes,

Obsceni, furiosi, bellatores, impii uitae,

Et filios totidem mortales illi fecere:

Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis!

15

Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla!

Tam arietem, taurum, geminos, toruumque leonem

Et dein qui uadunt in piscibus tu quoque probabis.

Lex sine lege, fuga uestra, quod uult esse ualebit.

Lasciua uult esse, sine freno uiuere quaerit.

20

Ipsi quod uultis erit, et deos et deas oratis.

Sic ego colui, dum erraui, quos modo culpo.