Commodianus instructiones 1, 6

Altre sezioni


Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse.

Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes?

Fuistis infantes: numquid et semper eritis?

Versari inmaturum infantia non capit <usus>

5

Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant;

Moribus utique consilia uestra debentur.

Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis

Natum hic in terris et lacte caprino nutritum;

Ergo si illum deuorasset <pater> Saturnus,

10

In istis temporibus quis pluebat illo defuncto?

Praesertim mortali patre deus nasci credatur?

Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis.

Illum non aliquis prophetauit ante pronasci.

Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.

15

Seducunt historiae, factus cum fue<rat ipse>.

Ille autem in Cretam regnauit et ibi defecit.

Omnipotens uobis factus Semelis amator.

Vix ipse modo similiter amaret, si uiuere<t> ille.

Inpuros oratis et dicitis esse caelestes

20

Semine mortali natos de Gigantibus illis.

Auditis et legitis natum in terra fuisse:

Vnde bene meruit corruptor ascendere caelum?

Dicitis et fulmen Ciclopas illi fecissent.

Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.

25

Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum,

Ex auctoritate uestra contulistis in altum.