Tertullianus *carmen aduersus Marcionem 5

Other sections


Primus erat referens inimici ex ordine uerba,

Quae refuga illicite molitus protulit amens.

Hinc etiam carnis spes et uictoria Christi,

Et species breuiter falsarum dicta uiarum.

5

Inde sequens coniuncta docet mysteria legis,

Inque nouo diuus quae foedere tradidit unus.

Tertius ingenua gentem de matre creatam,

Vatibus et patribus sacratos esse ministros,

Quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas;

10

Maiorum natu cum nomine tempora lustri

Tempora, aceruati sceleris cum paruit auctor

Ignotus, sine lege, uagus, cum prole relicta.

Quartus et ipse refert obscura piacula legis

Esse typum ueteris, quae paruit hostia uere,

15

Iamdudum expectata piis cum semine sancto.

Hic quintus multos nexus nodosque resoluit,

In planum mala conuoluit quaecumque latebant,

Argumenta trahens, sed non sine teste propheta.

Et quamuis hostes muniti fortibus armis

20

Vincamus, tamen inlicita, polluta, nefanda,

Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens,

Caecorum sine luce uiam, contamine uocum;

Vt, dum factorem mundi contendimus ipsum

Esse deum solum, uatum quoque uoce locutum,

25

Ignotumque alium quemquam non esse probamus,

Vix mundam linguam sermonis culpa reseruet.

Complexu uario notum dum laude sequentes

Culpamusque alias ignoti tempora sera;

Sed cogunt nos multa doli celata uenena,

30

Ancipiti quamquam cum crimine, pandere uerba.

Quisnam ergo deus, quem uerum dicitis esse

Ignotum populis, alienum denique mundo?

Hunc quem nemo prius norat, hic uenit ab alto?

Si sua, cur tam sero petit? si non sua, quare

35

Vt praedo rapit, et populum sub lege morantem

Ignotis totiens per legem uocibus opplet?

Si misereri etiam uenit et succurrere cunctis,

Et releuare graui deuictos funere mortis,

Carnis et obsceno spiramen soluere uinclo,

40

Quo cohibetur homo interior, concisus inique,

Cur tam sero pius uigilans, semperque benignus,

Qui numquam prius omnino se praebuit ulli,

Transmissos numeroque alienos ore requirens,

Numquam exspectatus, non notus, missus in orbem,

45

Pastor ouem quaerens, quam non amiserat ante?

Debuit exutus carnem, quasi uictor et ipse

Spiritus, ut fuerat semper, talisque uolebat,

Omnes expulsas animas sine corpore passim

Eripere, et carnem spoliatam linquere terrae;

50

Vna die pariter complere cadauere mundum,

Euacuare orbem, atque animas adtollere caelo?

Progenies hominum nasci cessasset in unum,

Et nulla posthac generis prosapia uestri

Nata foret, pestemque nouam fudisset in orbem.

55

Vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse,

Debuerat finem generi statuisse futuro,

Connubii solido complexus corde replesset,

Fecisset torpere uiros, sine germine fructus,

Feminei sexus cubitus taedere dedisset,

60

Clausisset penitus carnis genitalia membra;

Nulla uoluntas nostro animo, neque posse facultas.

Post haec posset et interior homo sanguine iunctus

Haerere infusus carni, semperque periret.

Semper ouis perit, ergo nec est seruare potestas,

65

Cum semper nascatur homo, sub crimine mortis:

Quod pastoris opus, si sic inuenta docentur?

Inquaesita ergo, sed non erepta probatur.

Nunc uero delectus adest connubia adire,

Vt semper fuerat, quem iunxit certa propago,

70

Nascuntur gentes et uix numerabile uulgus,

Accipiunt animas nascentes corpora uiua;

Nec Paulum decuit, quamuis pro tempore, quosdam

Hortari, uelut ipse fuit, pari sorte manere,

Temporis angusti cernens instantia multa;

75

Nam teneras alias aetates nubere iussit,

Nec se fraudari, sed debita reddere pacto.

Vos autem astuta quis suasit fraude manere,

Diuiso prolis securos degere amore,

Crimen adulterii committere, perdere uitam?

80

Et quamquam perit, id falsare agnomine uerbi

Quapropter uocis tam dulcia cuncta profundit

Impauidi quidquid placet, ut faciatis oportet,

In faciem casti, maculati crimine furtim

Hac causa uos connubio priuauit honesto.

85

Sed quid plura? bene est disiunctos scilicet esse

Expedit et mundo, ne uestri germinis ullus

Nascatur; tandem cessabunt organa mortis.

Partem hominis, dum speratis retinere salutem,

Totus homo uester deperdit mente profana

90

Interior simul et ueterem quem dicitis hostem;

Sed nec homo solum spiramen dicitur esse;

Nec uetus est homo dicta caro, nec sunt inimica

Spiritus et caro, uerus homo est sociatus in uno,

Nec sibi priuatos sensus cernuntur habere.

95

Haec regitur, regit ille, gemit, gaudetque doletque;

Diligit, ipse suae carni carissimus idem,

Per quam paret homo, cum qua commixtus habetur;

Vulneribus curas adhibet, lacrimasque profundit,

Nutrimenta cibi cupide per membra resumit

100

Hanc optat secum immortalem semper habere,

Quam frangi gemit, et dolet euacuari per artus;

Illi mors miserae dominatur tempore certo,

Quo renouata leui de puluere mors inimica

Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit.

105

Haec erit expectata diu uictoria summa,

Quam fecit uirtute patris, uenerandus in aeuum

Factus uerus homo, hominis qui membra redempta

In caelos tulit atque aditus spe diues aperuit.

Principio gentis in linguis omnibus, inde

110

Hic, ubi semper opus, patria pietate minister

Visus ab inuiso, missus patiendo peregit.

Quid nunc infandae uoces? quid perdita turba?

Si non ipse dedit leges, deus ipse creator,

Aegypti de calle uiam qui strauit in undis,

115

Et sedes gnatis dedit has quas dixerat olim,

Ipsa cur in gente uenit terraque dicata?

Non alios populos aut altera regna petiuit?

Cur iam per uates, praedicto nomine toto,

Non proprio suo, se uocitatum tradidit esse?

120

Vnde etiam potuit baptismi dona benigna

Promissa abs alio tamquam sua promere facta?

Haec mandata dei transgressi, sorde referti

Optabant, ueniamque fera de morte petebant;

Exspectata diu merito uenere, sed illis

125

Qui prius audita, at nunc agnouere reperta,

Hoc dat uere manus Christi, pater ipse creator

Semper ab aeterno monet, et pia uoce requirit,

Quodque figurauit, fouet atque figurat et armat,

Et iam despectum uictor sua luce reuestit

130

Vt maneat uirtutis opus cum laude perenni.

Quid praestare deus, quid possit homo pati, ut omnes

Agnoscant, uideant, quod fecit uiua potestas?

Sed quia nec praedicta prius, nec facta suprema

Dementes homines possunt suadere furentes,

135

Esse hominem factum deum, passumque, sepultum,

Surrexisse, ut eis tantis clamantibus olim

Caelesti uerbo complexis testibus, ambo

Terrestri saltem rationi credere discant.

Cum dominus Christus caro nasci uenit in orbem

140

Augusti Regis Romani tempore, primum

Decreto gentes censu numerantur ubique;

Idem hoc rex forte tulit, quia summa uoluntas

In cuius manu regnantis cor legimus esse,

Fecit primus, et in numerum scriptura redacta est.

145

Tunc etiam Ioseph, Maria cum coniuge feta,

Caelesti pariter gnato numerantur et ipsi.

His instrumentis humana astutia nisa,

Quae testes sancti uerbi, praebere probantes

Inquirant, uel sic inuento postea uicti

150

Paeniteant, ueniamque rogent, dum tempus habetur,

Iudaei graue qui scelus admisisse fatentur,

Dum detractantes ardent, nobisque resistunt;

Nec genus ignotum dicunt neque dicere possunt

Suspendisse hominem se ligno, uera locutum

155

Ignari domino carnem sine semine uictam.

Sed pro parte quidem reticent, pro parte triumphant;

Namque deum populis hominem uulgare laborant.

Aspicite errorem qui uos expugnat utrosque;

Pro nobis hic erit, dum uobis certa probamus.

160

Illi hominem, uos falso deum sine corpore corpus

Dicitis, et uaria heu mentes uesania mergit,

Quod qui praesumpsit, mergentes spargitis ambo;

Namque hominem pariterque deum tunc facta probabant

Commixtum, nec pauca dabat signacula mundo.

165

Filius ipse dei dum carnis membra requirit,

Iam praetextatus palmarum sustinet ictus,

Conspuitur uultus, spinis innexa corona

Compungit caput, et ligno suffigitur ipse,

Potatur scriblita, et fel miscetur aceto,

170

Diuiditur uestis, sortes mittuntur in illa;

Quod rapuit sibi quisque tenet; caligine multa,

Exspirante deo tacite de corpore carnis,

In tenebris tremefacta dies cum sole refugit;

Bis fuit una dies, mediam nox atra coperuit.

175

A fundamentis montes agitantur in orbem,

Commota est tellus, patuere sepulchra piorum,

Cunctaque quem norunt passum timuere uidere.

Exanimum telo miles latus haurit apertum,

Profluit et sanguis, nec aqua minus inde secuta.

180

Haec illi pacto celant, noluntque fateri

Admissi factum, nefas occultare uolentes.

Spiritus ergo potest gerere sine corpore uestem,

Aut poenam capit aut suffert uiolentia uulnus?

Aut moritur, surgitque, et sanguis funditur inde?

185

De qua carne, quia illum uos habuisse negatis?

Aut finxit potius, sic uobis dicere tutum est,

Quamquam praecipites dicatis, plura tacendo.

Non ergo manifesta fides, non omnia fixa?

Ante diem quam cum pateretur pascha celebrans,

190

Discipulisque suis tradens memorabile factum;

Acceptum panem pariter uitisque liquorem

Corpus ait, sanguisque meus qui funditur hic est

Pro uobis; fieri semper quod postea iussit.

Quaue creatura panem uinumque putatis

195

Esse suum corpus cum sanguine? quaeque fatenda?

Non se factorem mundi per facta probauit,

Et portare simul de carne et sanguine corpus?

Hic deus, hic et homo uerus, uerumque locutus,

De patre principium, genitum de lumine lumen,

200

Spiritus et uerbum, Christi sub imagine uirtus.

Cum patre semper erat, unitus gloria et aeuo;

Omnitenentis enim solus quia uerba ministrat,

Quem capit in terris, et per quem cuncta creauit.

Filius ipse dei, carissimus ipse minister.

205

Hinc genus, hinc et nomen habet, hinc denique regnum,

De domino dominus, fluuius de fonte perenni.

Hic patribus sanctis parens ab origine mundi,

Testeque eo quicumque deum uidisse fatetur.

Promissa et memoranda patris patefecit ab alto,

210

Eduxit populum, gentem percussit iniquam,

Ipse columna fuit lucis nubesque frigoris,

Siccauitque mare, et populos iubet ire per undas,

Hostibus implicitis, fluctuque fretoque copertis;

Per deserta uiam fecit sua iussa secutis;

215

De caelo populo panem dimisit in umbris,

Erupitque petram, sitientis unda rigauit,

A deo mandatum legis Mosique locutus

Cum tonitru cantuque tubae, flammaeque columna

Terribili uisu, tremebundo corde uirorum.

220

Post bis uicenos completis mensibus annos

Iordane diuiso, patuit uia, constitit unda;

Ipse prophetarum uerbum patris ore locutus,

Partirique tribus terram promissa paterna.

Esseque uenturum terris, hominemque futurum

225

Praedixit, Christum terris manifeste profatus.

Exspectatus in auxilium, spes unica uitae,

Mundator carnis ferae mortisque fugator,

Tandem uenit ab imperio patris omnipotentis,

Humanis sese uestiuit et artubus ille.

230

Adam, uirgo, draco, lignum, quae causa ruinae,

Et uia qua nos mors temeraria uicerat omnes

Hac eadem gradiens pastor, pecudemque require

Angelo, uirgine, carne sua, lignique medela.

Ex quo uictus homo uictos periturus obibat;

235

Hinc interpositus pro captis omnibus unus

Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam,

Morte sua spolians mortem, fit causa salutis,

Nec non in terris suo postquam corpore sancto

Omnia perpessus persoluit debita nostra,

240

Infernum petit; hic animas pro crimine uinctas,

Quae sine praesidio conclusae pondere legis

Olim promissa et sperata et tarda rogabant,

Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit.

Tertia namque die surgens cum corpore uictor,

245

Immani uirtute patris, uia facta salutis

Inque creatura portans hominemque deumque

Conscendit caelos, captiuas ille reducens

Primitias, munus domino caramque figuram,

Conseditque patri lucis uirtute recepta,

250

Gloria qua munitus erat, dum uinceret hostem,

Spiritu coniunctus, de nobis carne ligatus.

Hunc pater et dominum et Christum regemque deumque

Iudicio regnoque dato missurus in orbem est.