Commodianus instructiones 2, 24

Other sections


Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem.

Apostolus autem tales iubet esse magistros:

Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;

Terreat in primis, et postea melle perungat,

5

Obseruetque prius, ut faciat ipse quid dicit;

Redditur in culpa pastor saecularia seruans,

In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.

Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:

Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!

10

Si talis aderit pastor, paene perdita instat;

Deuotus autem <eam> continet recte gubernans;

Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.

In talibus spes est et uiuit ecclesia tota.