Commodianus instructiones 2, 21

Other sections


Dispositum tempus uenit nostris pacem in urbe

Et ruinas simul blandiente saeculo primis.

Praecipitis populo, quem <ipsi> in schisma misistis:

Aut facite legem ciuitatis aut exite de illa.

5

Conspicitis stipulam cohaerentem in oculis nostris,

Et uestris in oculis non uultis cernere trabem.

Subdola pax uobis uenit, persecutio flagrat.

Vulnera non parent, et sic sine caede ruistis,

Bellum in absconsum geritur sub pace quod ipsud.

10

De <omnibus> uobis uix unus caute se gessit.

O malo nutriri in occisione praedicti!

Laudatis pacem subdolam et uobis iniquam.

Alterius facti milites, non Christi, peristis.