Commodianus instructiones 2, 20

Other sections


Quid te bonum fingis alieno uulnere, nequior?

Vnde tu largiris, alter cottidie plorat.

Ista tu discredis Dominum uidere: doceris.

Dona iniquorum non probat Altissimus, inquit.

5

Erumpis miseris, dum fueris locos adeptus.

Munera dat alter, ut alterum reddat inanem,

Aut si fenerasti duplicem centesima nummum,

Largiri uis inde, ut te quasi malum depurges:

Omnipotens tales operas omnino recusat.

10

Donas tu de lacrimis candidatus; ille nigratus

Oppressus usuris deplorat factus egenus.

Nanctus praeterea tempus captat oribus hostis,

Ad praesens populas pretio tu sanctos iniquus.

Nec non et de lucro mercis si uis te piare,

15

Te ipsum inlidis, non alium, <inquam> inique.