Commodianus instructiones 2, 19

Other sections


Dum cupis, inde peris, dum ardes proximi zelo;

Extinguis te ipsum, quando te incendis abactus.

Zelaris alium, inuide, de malo lucrantem,

Et te parem concupis fieri pecuniae tantae.

5

Lex sic non aspicit; dum illam incumbere quaeris,

Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum;

Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans,

Oculorum acies nunquam satiatur auara.

Nunc ergo si credeas et cogites: uana cupido est

10

Congere<re> nimium sub fragili uita moranti.

Vnde Deus clamat: Stulte, hanc noctem uocaris!

Postea ruina ruit: cuius erint ista talenta?

In suprema cadis iniusta lucra conando,

Suggeret cum Dominus unicuique uicta diurna.

15

Congestet alius: tu bono uiuere quaere,

Et Deus cor censens agis super omnia uictor;

Nec enim dico, ut in timore te mittas,

Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo.

In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco.

20

Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum.

Excedant alii, finem tu prospice semper.