Haec populo iuueni, qui diues, liber et haeres
Possidet aeternam spem laudis, iure dicamus,
Non ut doctores (solus docet omnia Christus),
Sed famulos Christi, iubet inuiolata potestas
5
Ingenti zelo flagrantes, pacis amore
Armatos, molem belli deducere terrae,
Excelsas turres et moenia saeua malorum
Surgentesque minas populi contra agmina sancti
Detrahere et uacuas uoces dissoluere uento.
10
Quapropter merito nos aemulamenta locuti
Ipsius ex uerbis etiam monumenta salutis
Nitimur exprimere, quae gratia larga profudit,
Praedonisque plagam sanctis aperire copertam,
Ex improuiso ne quis rudis, inscius, audax
15
Incidat, et captus caelestia dona relinquat.
Ergo deus cunctis mortalibus unus ubique est,
Aeternum regnum, profundae lucis origo,
Fons uitae, potus sapientia conditus omni.
Protulit ipse orbem, cuius sinus omnia cingit.
20
Nulla illum regio, nullus locus ambitu claudit;
Materies nulla est facta, ut sit sponte perennis,
Quae fuerit semper, nullo factore creata;
Caelorum, terrae, maris infernique locator
Spiritus, aeris est diuisor, conditor, auctor,
25
Solus perpetuus deus est, immensa potestas.
Hunc lex esse deum populo monstrauerat unum,
Cuius uox Mosi pollens in monte locuta est.
Illius haec uirtus, sapientia, gloria, uerbum,
Filius, immenso genitum de lumine lumen;
30
Per uatum uoces hunc unum clamitat esse.
Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse
Vnum hunc esse patrem, per quem sunt omnia facta,
Atque unum Christum, per quem deus omnia fecit,
Ad quem se curuare genu plane omne fatetur,
35
Ex quo omnis patria in caelo terraque uocatur,
Qui zelat populum summo pietatis amore
Vt pater, et sancte uult omnem uiuere carnem,
Apparere sibi mundam sine crimine plebem.
Hoc zelo nostram custodit lege salutem,
40
Legitimos monet esse, iubet, castigat et instat.
Corripiens Galatas fratres et apostolus idem,
Talem se Paulus zelum ipse scripsit habere.
Reddidit ergo deus gnatis peccata paterna
In cataclysmo enecans pariter cum prole parentes
45
Genteque iam quarta genitos de stirpe nepotes,
Cum fere nongentos hos tunc adiuuerit annos.
Iudicium durum, sententia saeua uidetur,
Paruulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis,
Vt careat uita: quid enim peccauerat infans?
50
Quod crudele putes, hoc est pietatis honestum.
Auctores sceleris, facinus ne cresceret ultra,
Extinxit, sobolemque patrum peccata sequentum.
Sed non cum patribus poenas innoxius infans
Perpetuas luit, ignarus, neque criminis auctor;
55
Ne fieret sceleris consors aetatis adultae,
Sponte futura mala, mors immatura resoluit.
Cur deus ergo iubet pecorum sibi sanguine fundi,
Legeque constringit ne quis transcenderet errans
In populo, lapidum praesenti morte minatus,
60
Atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata,
Corripiens plebem peccati examine pressam;
Ipse iubet uerax, iustus simul ipse repellit?
Si quaeris causas, errans desiste moueri;
Causa etenim fidei rationis imagine maior.
65
Aspice per speculum fulgentis luminis umbram,
Quid uituli sanguis, uitulae cinis, hircus uterque;
Hic dimissus abit, cadit alter ut hostia templo.
Sanguine nam uituli populum, simul omnia uasa
Atque sacerdotes et scripta uolumina legis
70
Sparsit aquae mixto uates, sic iussus ab alto
Non propriam spem, nec speciem uirtute uacantem
Exemplo uituli passurum in corpore Christum;
Qui iuga dura ferens umeris temonis aratri
Fortiter abrupit sua pectora uomere ferri,
75
Infundens sulcis animae sui sanguinis undam.
Nam templi uasa haec designant corpora nostra.
Ipse dei templum uerum, non ante dicatum;
Namque suo socios homines sibi sanguine fecit,
Atque sacerdotes uoluit sui corporis esse,
80
Ipse patris summi perfectus iure sacerdos.
Auditum, uisum, gressum mundauit inertem,
Aspersitque libros testes praesaga locutos,
Demonstrans legem suo uinctam sanguine sancto.
Hanc et per uitulam manifestat uictima causam,
85
Sanguine de cuius pro plebe piacula sumens
Intra uelamen primus Leuita ferebat,
Castrorum extra fores corpus iussuque cremauit,
Cuius de cinere mundabat corpora lapsa.
Hoc dominus noster, qui nos sua morte redemit,
90
Extra castra, uolens populi uim passus iniqui,
Impleuit legem, factis praedicta probando.
Qui uere mundat plebem contamine plenam,
Omnia concedens, quasi diues corporis auctor,
Intra uelamen caeli cum sanguine gressus
95
Effudit quem pro multorum mortibus unus.
Ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta,
Quam digne perfectus habens offerre probetur.
Corpus habet, haec est mortalibus hostia uiua,
Hanc dignam magnus pro cunctis obtulit unam.
100
Hircorum species homines docet esse repulsos
Ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos,
Quos in euangelio dominus quoque dixit, et haedos
Abs ouibus cerni stantes in parte sinistra,
Esse quidem quosdam domini pro nomine passos,
105
(Sic actu steriles fructu uelasse supremo)
Hos merito dignos arae docet esse propheta;
Abiectos alios, Lazaro ut diues iniquus,
In sua duritie qui permansere repulsi.
Nam uelum in medio pendens cernebat utrosque,
110
Inque duas partes aedem diuiserat unam.
Interiora quidem sanctorum sancta uocata.
Istic ara sita effulgebat nobilis auro,
Testamenta simul tabularum legis et arca,
Pellibus agnorum caeli contecta colore,
115
Interius uestita auro, media omnia ligno.
Hic tabulae legis, hic manna est urna repleta,
Hic Aaron est uirga, crucis quae germina profert,
Ipsi dissimilis, styracis tamen arbore nata.
Atque super Cherubim per formam quattuor unam
120
Pandebant pinnas et sagmina iussu tegebant.
Exterius uelum, pars aedis aperta patebat,
In faciem labro grauis ara stabat ahena,
Et candelabrum bis ternis undique ramis
Connexis medio calamo, totidemque lucernae.
125
Aurea materies complebat lumine templum.
Ergo prior templi facies communis, aperta,
Declarat ritum populi sub lege morantis.
In cuius tenebris septemplex spiritus unus
Lucebat sanctus semper plebemque tegebat.
130
Hoc candelabrum uerum uiuaeque lucernae
Per legem et uates praelucent corde subactis;
Inque typum terrae facta ara traditur esse.
Hic operae populi, quas non sine sanguine semper
Obtulit effuso, uitam sine lege, cruore
135
In patulo passim cum par fuit omnibus olim.
Istic et dominus pro cunctis hostia factus
Totam designat terram, specialiter aram.
Foederis hinc etiam noui inenarrabilis auctor,
Discipulus Ioannes animas pro nomine passas
140
Testatur tali sese uidisse sub ara,
Clamantes dei uindictam pro caede potentis.
Istic interdum requies, sub corpore terrae
In parte ignota quidam locus exstat apertus,
Luce sua fretus, Abrahae sinus iste uocatur,
145
Altior a tenebris, longe semotus ab igne,
Sub terra tamen <est>, haec ara uocatur ahena.
In quo uelamen pullum memorauimus esse.
Diuidit hoc partes ambas, unamque recludit,
Dissitam ab aeterna cultura et temporis usu.
150
Non inimica sibi, quamuis distantis amoris,
Tempore diuisa et spatio, et ratione ligata.
Vna domus, quamuis uelo partita uidetur;
Atque adeo passo domino, uelamine rupto,
Caelestes patuere plagae, celataque sancta,
155
Atque duplex quondam facta est domus una perennis.
Interius templum, populum de nomine Christi
Caelesti cultu, ipsa dei mandata sequentem.
(Personae hic propriae uere non umbra ligatur),
Perfectis rebus completur traditus ordo.
160
Arca sub exemplo corpus uenerabile Christi
Ostendit, sacro per lignum spiritu iunctum.
Aeriae pelles, caro, non ex semine nata,
Extensa in ligno, simul intus spiritus ardens
Aurigera specie conflatus, iungitur illi,
165
Vt caro pace data cum spiritu mixta uigeret.
Panis et urna typum domini fert aurea plena,
Foederis ipsa noui dominum declarat aperte
Manna, quod est panis caelestis, uerus, in illum
Traditus a patre, quem tribuit pro pignore sanctis;
170
Perfecte dabit hunc illis qui uincula pacis
Semper amatores operum tenuere bonorum.
Et tabulae duplices conscriptae legis in arca
Significant simul haec in Christo condita semper,
Qui uetus atque nouum mandatum pertulit ipse,
175
Arca patris summi, per quem dedit omnia diues.
Et uirga styracis fructus nucis attulit ipsa:
Virginis haec species, genuit quae sanguine corpus,
Coniunctum: in ligno sedauit mortis amarum
Interius fructum dulcem, de spiritu sancto.
180
Sicut Esaias uirgam de semine Iesse
Praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem.
Ara nitens auro caelum declarat in alto
Quo sanctae subiere preces, sine crimine missae.
Hanc aram dominus dixit, qua munera si quis
185
Offert, ut primum pacem cum fratre retractet;
Sic demum flagrare preces ad sidera possunt.
Hoc Christus, uictor solus primusque sacerdos,
Obtulit incensum precibus, non arbore natum.
Nam Cherubim cum sit bis binis uultibus unum,
190
Est unum uerbum, per quattuor ordine ductum,
De patre quae Christus plenissima pertulit ipse
Mandati sperata noui solatia uitae.
Ast quater alae sex, ueteris praeconia uerbi,
Testificantis ea quae postea facta docemur.
195
His alis uolitant caelestia uerba per orbem;
His etiam Christi sanguis contectus habetur,
Obscure uatum praesago dictus ab ore.
Alarum numerus antiqua uolumina signat,
Esse satis certa uiginti quattuor ista,
200
Quae domini cecinere uias et tempora pacis.
Haec cohaerere nouo cum foedere cuncta uidemus.
Sic quoque Ioannes, sic pandit spiritus illi:
Tot numero soliis senioribus insuper altis,
Atque coronatis cohibentibus omnia mira,
205
Ad solium domini uitreum et mare stare sub igne,
Quattuor aligera atque oculis animalia plena
Intus et exterius; quae sunt arcana patere
Significat uerbo simul omnia clausa uideri;
Nam uitreum flammae mixtum mare dona lauacri
210
Spiritu conflata credentibus esse tributa.
Quae pietas domini! quis tantum dicere possit!
Ante tribunale, ante pauimentumque parauit
Vt fora iudiciumque sibi anticipare uolentes
Effugerent, esset properanti copia lata.
215
Sic igitur lex et miri cecinere prophetae,
Omnia sic coniuncta uigent, ueterisque nouique
Foederis, illa sacra et uerborum immania dicta.
Sic et apostolicae uoces testantur ubique,
Nec quidquam ueteris non est nouo denique iunctum.
220
Sic errant, et dictorum sic fata retorquent
Qui falsas finxere uias dominumque deumque
Aeternum regem, qui tantum protulit orbem
Detrectant, alium quaerunt sub nomine ficto
Mentibus orbati, quas amisere furentes,
225
Externum legi Christum affirmare uolentes,
Nec mundi dominum, carnis neque uelle salutem,
Nec uirtute patris factorem corporis ipsum
Quos obturatis fugiendum est auribus ultro,
Ne sermone suo maculent innoxia corda.
230
Nos igitur, quos tanta dei perfudit honestas,
Veraque doctoris caelestia uerba magistri
Instituere bonis recta et monumenta dedere,
Semper honoremus dominum, sine fine canamus,
Gaudentes puraque fide certaque salute.
235
Nati uero deo nutrimur pane perenni,
Aeternam toto sperantes pectore uitam.