Commodianus instructiones 2, 16

Other sections


Iustus ego non sum, fratres, de cloaca leuatus,

Nec me supertollo, sed doleo uestri, qui cerno

Ex tanto populo nullum in agone coronari.

Certe si non ipse pugnat, uel suggerat illis.

5

Cladem obiurgate, ouanter officite luxu!

Labora<t> frater aduersante mundo sub armis,

Et fretus opibus nec pugnas nec pugnanti resistis.

Stulte, non intendis unum bellare pro multis?

In talem pendit ecclesia tota, si uincat.

10

Abstinere uides fratrem et pugnare cum hoste.

Optas tu in castris pacem, foras ille repugnat.

Misericors esto, ut sis ante omnia saluus.

Nec intuis Dominum praeconio tanto clamante<m>,

Inimicis etiam qui iubet alimenta praebere?

15

Prandia ob ea prospice diurna, quae semper

Omnibus omnino diebus cum pauperis sumpsit.

Pascere tu quaeris, stulte, qui te denuo pascat.

Vix ille mihi paret, qui conponi proponit.

Laute cibatum distenso uentre declamas,

20

Oppressus inopia frater est iuxta tabescens.

De die Dominica quid dicis? Si non ante uocauit,

Exuoca de turba pauperem quem ad prandium ducas

In talibus spes est uestra de uestro refectis.