Commodianus instructiones 2, 14

Other sections


Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens:

Auro te circumdas aut sirica ueste, pudica,

Terrorem legis ex auribus uento remittis,

Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa,

5

Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos,

Nec non et inducis malis medicamina falsa,

In oculis puris stibium peruerso decore,

Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri.

Est Deus inspector, penetrat qui singula corda.

10

Ceterum pudicis ista necessaria non sunt.

Claro ac pudico sensu pertundite pectus;

Lex Dei testatur tales abscedere leges,

Ex corde quae credit femina marito probata

Sufficiat esse non cultibus sed bona mente.

15

Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent

Aut nimium solis, tantum ut pudico proberis

Et in plebe Dei facultatis dona demonstres.

Dat tibi memoriam <Tabitha> clarissima quondam;

Exanimata iacet precibus uiduarum erecta.

20

In dando promeruit, non comtibus, inde leuari.

Vos matronae bonae uanitatis fugite decorem:

In<cestas in> feminas congruet cultura lupana.

Vincite malignum, pudicae feminae Christi,

In dando diuitias uestras ostendite totas.

25

Xancta Dei mulier diuitias corde demonstrat.

Ymnificato choro placitoque Christo seruire

Zelantes fauore Christo offerte odorem.