Commodianus instructiones 2, 13

Other sections


Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem,

Hic ut quid nunc agis, qui cupis uiuere laetus?

Rescindere quaeris sententiam Summi demissa<m>

In protoplausto uide frenum procedere legis.

5

Si Deus omnipotens cum sudore uiuere iussit,

Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi.

Indignatum ait Dominum scriptura Iudaeis:

Ab esca refecti surrexerunt ludere fili.

Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos?

10

Vnde perierunt illi, nos cauere debemus.

Maxima pars uestra luxuriis dedita paret.

Transgrederis legem, cum te facis musicis inter.

Apostolus clamat, <clamat> immo Deus per illum:

Licentia uestra uos, inquit in ipsa, deperdunt.

15

Esto ergo talis, qualem uult esse te Christus:

Mitis et in illo hilaris, nam saeculo tristis.

Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna;

Spes cum labore uenit et uictoriae palma donatur.

Si refrigerare cupis animam, ad martyres i!

20

Expecta requiem futurorum transitu mortis.