Commodianus instructiones 2, 12

Other sections


Si quidam doctores, dum expectant munera uestra

Aut timent personas, laxantes singula uobis,

Et ego non doceo, sed cogor dicere uerum.

Cum caterua Mali pergis ad expectacula uana,

5

Vbi Satanas fragoribus conparat astus

Licere persuadis tibi, quocumque placebit.

Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta

Respicere non uis, cui renuntiasti, priora.

In ipsis uersaris iterum: qui proderit Vnus?

10

Aut si pro languore datum quod stulte profanas

I........................................

Nolite diligere mundum neque ambitum eius:

Tanta Dei uox est, et tibi pro le<ui> uidetur.

Obseruas mandatum hominis, et Dei deuitas;

15

Tu fidis muneri, quod doctores ora procludunt

Vt taceant neque dicant tibi iussa diuina.

Me uera dicentem si contemneres, prospice Summum:

Filius cuius eras, illi te adsigna clientem.

Viuere si quaeris gentiliter homo fidelis,

20

Gaudia te mundi remouent a gratia Christi;

Indisciplinate quod leue licere praesumis,

Et choros historicos et cantica musica quaeris,

Nec tali subolem exuanniri amentia curas.

Dum uita frunisci putas, inprouidus erras.

25

Altissimus uiuet, et iusta praecepta deuitas.