Commodianus instructiones 2, 9

Other sections


Damnatorum animae merito se ipsae secernunt;

Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt.

Radix Cananaea, maledictum semen, erumpit

Et in seruili gente sub barbaro rege refugit,

5

Flamma quos aeterna torquebit die decreto.

Vult uagus errare sine disciplina profanus

Grassari per fauces uiarum lege solutus.

Isti ergo tales, quos nulla poena coegit

Si <sece>dere nolunt ab idolis, respui debent.