Commodianus instructiones 2, 8

Other sections


Militiae nomen cum dederis, freno teneris.

Incipe tunc ergo dimitte<re> pristina gesta,

Luxurias uita, quoniam labor inminet armis;

Imperio Regis omni uirtute parendum,

5

Tempora postrema si uis pertingere laeta.

Illa bonus milis semper expecta fruenda,

Blandire noli tibi, desidias omnino omitte;

Vt tuo proposito cottidie praesto sis ante,

Sollicitus esto, matutinus signa reuise.

10

Cum uideris bellum, agonia sume propinquus;

Haec gloria Regis, militem uidere paratum.

Rex adest optato; propter spem dimicat uestram;

Ille parat dona, ille pro uictoria lectos

Suscipit et proprium satellem dedicat esse.

15

Tu tibi praeterea in datis parcere noli,

Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte.