Commodianus instructiones 2, 6

Other sections


Debellum hostis <si> subito uenit inundans,

Et prius quam fugerent, paruulos occupauit inertes,

Inproperandum eis non est, licet capti uidentur.

Nec quidem excuso: ob delicta forte parentum

5

Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos.

Attamen adultos hortor, in aula recurrant,

Nascunturque quasi denuo suae matri de uentre,

Terribilem gentem fugiens semperque cruentam,

Impiam, indocilem, ferina uita uiuentem

10

Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum

Vincere qui poterit aut certe iam scire cauere,

S............................................