Commodianus instructiones 2, 5

Other sections


Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis,

Vincere qui poterit aut latere, magna tropaea,

Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis.

Amittit et patriam et regem, cui digne prouenit,

5

Pugnare pro patria qui noluit neque pro uita.

Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege,

Seruitiumque pateat hostibus sine lege deferre.

Tu si praedicando moreris pro terra, uicisti,

At si manus dederis incolumem, lege peristi.

10

Transfluuiat hostis, tu sub latebra <re>conde,

Aut si intrare potest sine c<aede>, ne cessa.

Vndique te redde tutum tuos quoque: uicisti;

Et uigilanter age, ne quis incurrat in illa.

Rex infamis erit, si quis se propalat hosti.

15

Vincere qui nescit et occurrit tradere sese,

Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus;

Tunc uiuere noluit, cum ipsa uita peribit.

De<inde> si refugiat inops aut profanus ab hoste,

Aeramen ut sonans, facti uel ut aspides surdi,

20

Orare satis debet et se condere tali<s>.