Commodianus instructiones 2, 4

Other sections


Paenitens es factus: noctibus diebusque precare,

Attamen a matre noli discedere longe,

Et tibi misericors poterit Altissimus esse.

Non fiet in uacuum confusio culpae perinde

5

In reatu tuo debes manifesta deflere,

Tu si uulnus habes altum, medicumque require,

Et tamen in poenis poteris tua damna lenire.

Namque fatebor enim unum me ex uobis adesse

Terroremque diu quondam sensisse ruinae.

10

Idcirco commoneo uulneratos cautius ire,

Barbam <atque> comam foedare in puluere terrae

Volutareque saccis et petere summo de Rege

Subuenire tibi, ne pereas forte de plebe.