Commodianus instructiones 2, 2

Other sections


Fideles admoneo, fratres ne odia tollant:

Impia martyribus odia reputantur in ignem;

Destruitur martyr, cuius est confessio talis,

Expiari malum nec sanguine fuso docetur.

5

Lex iniquo datur, ut possit sese frenare;

Inde lotus carere debes similiter et tu.

Bis Deo peccas, qui lites fratri protendis.

Vnde non effugies peccatum prisce sectans.

Semel es lotus, numquid poteris denuo mergi?