Commodianus instructiones 2, 1

Other sections


Credentes in Christo derelictis idolis omnes

Admoneo paucis propter salutaria uestra.

Temporibus primis per errorem si qua gerebas,

Erogatus enim Christo tu cuncta relinque,

5

Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus,

Virgineusque pudor tecum uersetur in agno.

Mens bonis inuigilet: caue ut non delinquas ut ante;

In baptismo tibi genitali sola donantur.

Nam si quis peccans catecuminus poena notantur,

10

Insignis illa uiuat, sed non sine damna moraris.

Summa tibi: grauia peccata deuita tu semper.