Tertullianus *carmen aduersus Marcionem 3

Other sections


Iam genuit, quondam sterilis cognomine, mater,

Iamque nouus gaudet populus de libera natus,

Expulsa famula merito cum prole superba;

Viuentis quoque fontis aquas ingrata reliquit,

5

Et tepidis errans ardenti sidere potat.

Iam possunt gentes et Abram clamare parentem,

Quae uocem domini simili ratione secutae

Omnia liquerunt peregre se sistere uitae.

Laetare, o sterilis, promissam concipe plebem;

10

Erumpe et clama, quae nulla prole beata,

De qua dicebat per uates spiritus olim:

Haec genuit gentem multis ex gentibus unam,

Cuius principio semper pia membra laborant.

Huius Abel iustus, pastor pecudumque magister,

15

Fraternae occidit quem olim uiolentia dextrae.

Huius Enoch, insigne decus, de corpore membrum,

A deo digressos populos facinusque sequentes,

Dum furit in terris refugarum turba latronum,

Sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,

20

Consilio reuocabat, in omnibus ipse fidelis.

Ingenti gemitu placuit, meritoque labore

Translatus magno dignus seruatur honore.

Perfectus laude et sine culpa Noe repertus

Testificante deo iustus in adultera plebe

25

Bis quinquagenis arcam qui texuit annis,

Venturum excidium factis et uoce ferebat;

Promeruit tantis ereptus mortis ab undis,

Et cum prole sua seruatus in altera gente.

Hic Abraham, cuius gnatos uos esse negatis,

30

Qui primus genere et patria et genitore relicto

Voce dei suasus secessit in extera regna,

Tanta fide meruit sublimi dignus honore,

Gentibus ut pater et populis credentibus esset.

Cum patribus Iacob, quorum pater ipse, per omne

35

Vitae suae spatium laetissima tempora Christi

Praececinit uerbis, actu, uirtute, labore.

Hunc sequitur Ioseph, foedae sine sorde iuuentae,

Carceris et durae conficta calumnia poenae,

Gloria post gemitus, regnique secunda corona,

40

Inque fame panis tribuendi larga potestas.

Tam propria Christi, tam lucida lucis imago

Omnibus est manifesta, quibus sunt lumina menti,

Vt speculo uultus firmam spem cernere possint.

Iudas ipse pater, regalis sortis origo.

45

Vnde duces geniti, cuius de semine reges

Numquam defuerunt, donec uentura potestas

Gentibus expectata diu promissa ueniret.

Dux populi Moses, qui limina regia liquit,

Spernens diuitias florentes tempore paruo,

50

Maluit adflictus populi portare labores

Subnixa ceruice, minis non territus ullis,

Quam sibi delicias multasque remittere poenas,

Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore,

Armatus uirtute dei magnalia gessit,

55

Percussit gentem plagis, terramque reliquit,

Confudit regem durum, populumque reducit,

Calcauit fluctus, hostes demersit in undis,

Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram,

Cum Christi populo manifeste multa locutus,

60

Cuius de facie lux et nitor † ore refulsit,

Acceptam legem per paucos fudit in orbem,

Exempla implicita propriorum certa laborum,

Percussit petram, iussus quoque flumina fudit;

Extenditque manus, ut signo uinceret hostem.

65

Omnia de Christo, per Christum cuncta loquuntur.

Hic probus et magnus cum laudis pace quieuit.

At Iesus Naue filius, Auses ante uocatus,

Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine iunxit:

Hic fluuium scidit, et populum transire coegit,

70

Distribuit terram gnatis, promissa paterna,

Solem cum luna statuit, dum uinceret hostem,

Expulit externas gentes prolemque gigantum,

Excidit lucos, aras et templa subegit,

Omnia legitima sollemnia mente peregit;

75

Nominis exemplum Christi, uirtutis imago.

Quid de Iudicibus populi per singula dicam?

Quorum uirtutes si conscribantur in unum,

Verborum spatio numerosa uolumina complent.

Attamen ex multis paucorum dicere uitam

80

Corporis explendi uerborum postulat ordo.

Ex quibus est Gedeon dux agminis, acer in hostem,

Non uirtute sua tutelam acquirere genti,

Firmatusque fide signum petit excita mente,

Quo uel non posset uel posset uincere bellum,

85

Vellus ut in noctem positum de rore maderet,

Et tellus omnis circum siccata iaceret,

Hoc inimicorum palmam coalescere mundo,

Atque iterum solo remanente uellere sicco,

Haec eadem tellus roraret nocte liquore.

90

Hoc etenim signo praedonum strauit aceruos,

Congressus populo Christi, sine milite multo,

Tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca)

Armatis facibusque et cornibus ore canentum.

Vellus erat populus ouium de semine sancto;

95

Nam tellus uariae gentes fusaeque per orbem;

Verbum quod nutrit ros, nox est mortis imago,

Tau signum crucis, et cornu praeconia uitae,

Lucentesque faces in lychno spiritus ardens.

Scilicet hoc testamen erat uirtutis imago,

100

Non prius angelica mortis fera proelia uinci,

Quam populo indocili merito sua culpa relicto

Florentesque fide gentes in laude receptae.

Debbora quin mulier super omnem maxima famam,

Pro patria quae belligero subnixa labore

105

Stipite sub palmae populum uicisse canebat,

Quapropter uicti simul hostes terga dedere,

Sisara dux fugit, cui non uir nec manus ulla

Restitit. Hic Baal Christi uictoria signo

Exemplo refugam deuicit femina ligno.

110

Ieptha fide firma, qui duro uulnere uotum

Ausus mercedem belli deo dicere grandem,

Hic quia quae non uult dominus promiserat amens,

Occurrit primo carum sibi pectore pignus,

Nulli sperata cecidit quod sorte repente.

115

Promissum ut staret, soluit pia iura parentis,

Peccati uotum uiolenta mente coperuit

Immanis tumor, orbatae solatia uitae

Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem.

Nec non Samsonis super omnia corpora uires,

120

Spiritus hoc donum? capiti concessa potestas.

Pro populo solus, nullo mucrone nec armis,

Os retinens asini, prostrauit corpora mille.

Vincula nulla uirum uinctum potuere tenere;

Gloria sed postquam capiti ui mota recessit,

125

Occidit, atque hostes uictor sua morte peremit.

Mirificus Samuel, cui reges ungere primum

Praeceptum, dare chrisma, uiris ostendere christum,

Talibus in uitae spatio laudabilis egit,

Vt quoque post requiem prophetica iura teneret.

130

Psalmographus Dauid, magnus rex atque propheta,

Passurum Christus cuius se uoce canebat,

Sponte quod ingratus populus sine lege peregit,

Cui deus ex utero fructum promiserat olim,

Prolem sublimi solio suo ponere sanctam.

135

Fixa fides domini quae sponderat omnia fecit.

Aemulus Ezechias, populi corrector inertis,

Oblitis legem qui restaurauit iniquis,

Haec olim mandata dei prior omnia iussit,

Qui precibus bellum, non ferri cuspide soluit.

140

Hic moriens lacrimis annos ac tempora uitae

Accepit, merito talem tulit actus honorem.

Ingenti zelo Iosias, rector et ipse,

Tantum nemo supra nec postea taliter egit.

Idola destituit, destruxit templa nefanda,

145

Atque sacerdotes super aras igne cremauit,

Ossa prophetarum falsorum cuncta refodit,

Incenditque aras, adolenda cadauera lignis.

Insignis fidei in laudem, memorabile, tractus

Nobilis Helias, qui nondum debita mortis

150

Gustauit, quoniam rursum uenturus in orbem est.

Ergo infracta fide, populum regemque furentem,

Militiam domini qui deseruere beatam,

Verberibus famis castigans hostes amaris,

Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem.

155

Esse deum ostendit cunctis, apparuit error.

Nam madidae partes hostiae fluuio super aras

De caelo precibus ueniens ui flamma comedit;

Et quotiens uoluit, totiens ruit ignis ab alto.

Diuisit fluuium, transgressus et auia fecit,

160

Sublatus curru paradisi uectus in aulam est

Huius discipulus sortis successor Heliseus,

Qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem,

At castigandam uiolento uerbere plebem,

Tantum pro domino et talem spirauit amorem.

165

Iordane percusso, pedibus uia facta regressus,

Demersam fluuio releuauit uirga securim,

Mortificumque cibum in uitalem transtulit escam

Detinuit pluuias iterato tempore duplo,

Mundauitque lepras, hostes caligine cepit;

170

Cuius post obitum iam condita membra sepulchro

Abiectus quidam, mactatus caede latronum,

Mortuus, ut tetigit, reuocata luce reuixit.

Esaias, locuples uates, cui fontes aperti:

Tam manifesta fides uerbum dei ore profudit

175

Largaque per Christum patris est promissa uoluntas,

Praetestata uiam uitae atque probata per ipsum est.

Quem populus sectum ligno sine culpa repertum,

Immeritum, demens crudeli morte peremit.

Sanctus Hieremias, quem gentibus esse prophetam

180

Aeterni uirtus iussit, dixitque futurum;

Qui quoniam plebis facta illaudanda reuoluit,

Et fore captiuam, nisi paenituisset, iniquos

In famulos fieri praesaga uoce locutus,

Vincula dura tulit, squallenti carcere clausus,

185

Inque luto putei famis hausit tabida membra.

Sed postquam quae noluerant audire probauit,

Atque hostes uictum populum duxere triumphis,

Horrida uix tandem caruit sua dextra catenis;

Nulla morte uirum constat, neque caede peremptum.

190

Ezechiel fidus, diues cui gratia uerbi

Concessa est peccatorum secreta uidere,

Afflictus lugere suos, ueniamque precari,

Cernere uindictam sanctorum caede futuram,

Sanctorumque locum regni carnisque salutem,

195

Spiritu implicitus, gressus aditusque uidere.

Osea, Amos, et Micheas, Ioel, Abdia, Ionas,

Atque Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeusque,

Zacharias uim passus, et angelus ipse Malachim

Hi uates domini, quorum chorus usque canentum,

200

Ac pariter laudis propriam meruere coronam.

Quam magnus Daniel! qualis uir! quanta potestas!

Qui falsos testes ipsorum prodidit ore,

Seruauitque animam damnatam crimine ficto,

Somnia secreta et regi prior ore resoluit,

205

Praeuidit Christum regnorum soluere membra,

Pro domino reus et factus quoque praeda leonum

Seruatisque palam cunctis in pace quieuit.

Huius tres socii, uix digna laude canendi,

Ex numero tanto decretum regis iniquum

210

Contempsere pii, quorum data corpora flammis,

Tradere se poenis potius pro nomine magno,

Quam genibus nixi simulacro pandere palmas.

Tam praeclara fides, iam spes super omnia fulgens

Extinxit rabidos ignes et uicit iniquos.

215

Esdras uates, legis doctor et ipse sacerdos,

Qui populum captum post tempora plena reduxit,

Ignibus et multa consumpta uolumina uatum

Spiritu completus memori omnia reddidit ore.

Grandis Ioannes super omnes semine natos;

220

Cuius difficile poterimus dicere laudes:

Ablutor carnis, domini praecursor apertus,

Ablutor Christi, prior ipse renatus ab illo,

Foederis ille noui primus ueterisque supremus,

Proque uia uera prior hostia caesus obiuit.

225

Ecce deus Christus; pariter bis sena iuuentus,

Omnibus una fides, amor unus et una potestas,

Flos hominum, mundo lucentes lumine Christi

Et comites et apostolici, qui uera locuti

Auribus audiuere, oculis uidere salutem,

230

Tractauere manu corpus de morte receptum,

Conuixere cibo assidue, testantur ut ipsi.

Hunc Paulus, praelectus apostolus in uice missus,

In caelos raptus uidit quoque; missus ab illo,

Barnaba cum comite sociisque prioribus, uno

235

Foedere coniunctis, per gentes tradit ubique

Esse caput Christum, sunt cuius ecclesia membra.

Corporis ipse salus, membrorum uita perennis,

Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus,

Ipse resurrexit primus, spes una salutis;

240

Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes

Indignas uarie poenas pro nomine passi.

Talia membra gerit specioso corpore mater

Libera, quod nunquam domini praecepta reliquit,

Inque domo senuit, domino lectissima semper,

245

Inuidiam, poenas eius pro nomine passa.

Nam sterilis, quoniam nondum secura futuri,

Ediderat populum caelesti semine natum,

Atque suae famulae portauit spreta dolorem;

Hanc sterilem quondam nunc tempus cernere matrem

250

Haeredem natum suae libertatis habere,

Non similem famulae, quamquam de semine caeli

Conceptum genuit, sibi condicione iugatum.

Absit ut illicitis uerbis, temeraria uoce,

Egregios homines, ardentia sidera caeli,

255

Semine coniunctos tantum, uel sanguine, plebi

In solidum passim famulum dicatis atrocem,

Aut populum domini legis mandata secutum

Seruili specie quisquam putet esse loquendum.

Sed peccatorum uacuam sine mente cateruam,

260

Qui promissa dei dubia spe corde locarunt,

Praesentis uitae misera dulcedine uictos,

Debita seruitia captos sua culpa subisse,

Si legem plebi peccati causa iugauit.

Nam seruire deo, totoque incumbere corde,

265

Intemerata fides libertas sponte paratur.

Ergo patres iusti, sancti sine labe prophetae,

Aduentum domini multi cecinere futurum,

Testanturque fide caelestia iussa profanis.

Cum quibus immanes, sociati gloria Christi,

270

Consortes uirtutis, uerba sacrata replentes

Firmauere fidem, factis praedicta probando.

Quorum discipuli, qui successere per orbem,

Conflati uirtute uiri, nostrique magistri,

Coniunctos operis nobis tribuere honores.

275

Ex quibus electum magnum plebique probatum

Hac cathedra Petrus, qua sederat ipse, locatum

Maxima Roma Linum primum considere iussit.

Post quem Cletus et ipse gregem suscepit ouilis.

Huius Anacletus successor sorte locatus.

280

Quem sequitur Clemens; is apostolicis bene notus.

Euaristus ab hoc rexit sine crimine gregem.

Sextus Alexander Sixto commendat ouile;

Post expleta sui qui lustri tempora tradit

Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis.

285

Post illum doctus legis, certusque magister,

Cum uestri sceleris socius, praecursor et auctor

Aduenit Romam Cerdo, noua uulnera gestans;

Detectus, quoniam uoces et uerba ueneni

Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus

290

Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.

Constabat pietate uigens ecclesia Romae

Composita? Petro, cuius successor et ipse

Iamque loco nono cathedram suscepit Hyginus.

Post hunc deinde Pius, Hermas cui germine frater,

295

Angelicus pastor, cui tradita uerba locutus,

Aque pio suscepit Anicetus ordine sortem.

Sub quo Marcion hic ueniens, noua Pontica pestis.

Nondum secretum facinus suo corde reclusum,

Passim uulgo loquens latebrosa perfidus arte.

300

Sed postquam coepit mortis proferre sagittas,

Abiectus merito tam saeui criminis auctor,

A sanctis reprobus, patuit mirabile monstrum.