Commodianus instructiones 1, 45

Other sections


De die iudicii propter incredulos addo:

Emissus iterum Dei do<mi>nabitur ignis;

Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine

In ter<r>a gentes ut tunc incredulae cunctae,

5

Euitat et tamen sanctorum castra suorum.

In una flamma conuertit tota natura,

Vritur ab imis terra montesque liquescunt,

De mare nihil remanet, uincetur ab igne potente,

Interit hoc caelum et ista terra mutatur.

10

Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis.

Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda,

Interius autem habitaculis iusti locantur.