Commodianus instructiones 1, 40

Other sections


Incredulus populus non est nisi uester, iniqui,

Tot locis et totiens reprobatus lege clamantum.

Et sabbatas uestras spernit et tricensimas Altus

Rescidit omnino uniuersas uestras de lege,

5

Vt nec sacrificia faceret<is> illi praecepta

Mittere qui dixit lapidem in scandalo uestro.

Iniqua si quis uestrum non crediderint morte

Pars alia legis clama<t>: "Videbitis inde

Suspensam in ligno uitam; nec illi credidistis".

10

Ipse Deus uita est, pependit ipse pro nobis,

Sed uos indurato corde subsannatis eundem.