Commodianus instructiones 1, 39

Other sections


Inspice Liam typum sinagogae fuisse,

Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit;

Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta,

Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae.

5

Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo,

Vnde simulatis aliene, ne Christo credatis.

Deinde Thamar partum geminorum adite;

Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem,

Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor

10

In fratris saeuitie qui fuit mactatus a fratre.

Sic ergo percipite iuniores Christo probatos.