Commodianus instructiones 1, 38

Other sections


Inprobi semper et dura ceruice recalces,

Vinci uos non uultis: sic exheredes eritis.

Dixit Esaias incrassato corde uos esse.

Aspicis legem, quam Moyses allisit iratus;

5

Et idem Dominus dedit illi lege<m> secunda<m>.

In illa spem posuit, quam uos subsannatis erecti.

Sic ideo indigni non eritis regno caelesti?