Commodianus instructiones 1, 36

Other sections


De duplici ligno dixi, mors unde processit,

Et iterum inde procedere uita<m> frequenter.

Crux autem stultitia<m> facit adulterae genti.

Rex aeternitatis per crucem diros adumbrat,

5

Vt sibi non credant. O stulti, morte uiuentes!

Cain iuniorem occisit nequam repertus:

Inde Noe subolis Cananaei nati feruntur.

Sic genus iniquum increuit mundo, qui nunquam

Transmutat animos in Domini credere crucem.

10

Venit in errorem, et dicunt se uiuere recte.

Lex in ligno fuit prima, et inde secunda

Terribilem legem prima<m> cum pace <p>raeuenit.

In praua iactatione saeua scelerati ruerunt:

Traiectum clauis Dominum cognoscere nolunt,

15

In cuius iudicium cum ue<ne>rit, ibi dignoscunt.

Abel genus autem credit modo Christo benigno.