Commodianus instructiones 1, 35

Other sections


Adam protoplaustus ut Dei praecepta uitaret,

Belias seruator fuit de inuidia plasmae.

Contulisset nobis seu boni seu mali quod egit

Dux natiuitatis; morimur idemque per illum,

5

Ex diuino ipse ut recedens exsul factus a uerbo.

Finitis sex milibus annis inmortales erimus.

Gustato pomo ligni mors intrauit in orbem:

Hoc ligno mortis quaeramus uitae futurae.

In ligno pendit uita ferens poma, praecepta:

10

Kapite nunc ligno uitali poma credentes.

Lex a <ligno> data est homini primitiuo timenda,

Mors unde prouenit neglecta lege primordi:

Nunc extende manum et sume de ligno uitali.

Optima lex Domini sequens de ligno processit;

15

Perdita lex prima; gustat, unde licet illi,

Qui deos adorat uetitos, mala gaudia uitae.

Respuite gustum; sufficiet scire quod esset.

Si <ui>uere uultis, reddite uos legi secundae,

Templorum cultura<m>, daemonum fana uitate.

20

Vertite uos Christo, et eritis Deo sodales.

Xancta Dei lex est, qui mortuos uiuere dicit.

Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit,

Zabolicam legem omnes omnino uitate.