Commodianus instructiones 1, 33

Other sections


Gens sine pastore ferox iam noli uagare.

Et ego, qui moneo, idem fui nescius errans.

Nunc ideo Domini figuram sumite uestri,

Tollite corda fera et exasperate seorsum:

5

Intrate stabulis, siluestris, ad praesepia tauri,

Latronibus tuti sub regis tecta manentes.

In silua lupi sunt, ideo refugite sub antro.

Bellaris, insanis nec respicis, ubi moraris.

Vno crede Deo, ubi mortuus uiuere possis

10

Surgas et in regno, cum sit resurrectio iustis.