Commodianus instructiones 1, 28

Other sections


Iustitia et bonitas, pax et patientia uera

Viuere post fata faciunt et quaeri de actu:

Subdola mens autem, <in>noxia, perfida, praua

Tollit se in parte et fera mente moratur.

5

Impie, nunc audi, qui <uis> malefacta lucrari:

Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc

Excruciant poenis diros: aut ferro parantur

Supplicia meritis aut longo carcere flere.

Vltime tu speras Deum inridere caelestem

10

Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?

Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?

Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.

Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.

Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.