Commodianus instructiones 1, 23

Other sections


Dum uentri seruis, innocentem esse te dicis,

Et quasi communis facis te ubique paratum.

Vae tibi, stulte homo, mortem circumspicis ipse,

Barbaro de more sine lege uiuere quaeris:

5

Ipse tibi figis asciam in crure de uerbo.

Qui simplicem fingis, simpliciter uiue cum isto.

Viuere te credis, dum uentrem cupis implere.

Exiguus tua in domo resedes, praue,

Paratus ad epulas, et refugis cenae praecepta.

10

Aut quia discredis Deum iudicare defunctos,

Rectorem caeli facis te tu forte pro illo?

Aspicis ad uentrem, quasi tu sis prouidus illi.

Tu modo profanus, modo sanctus esse uideris.

In supplicem prodis Dei sub aspectu, tyranne.

15

Senties in fatis, cuias modo legem inanis.