Commodianus instructiones 1, 20

Other sections


Titanes uobis tutanos dicitis esse;

Ita Mutas, Tacitas sub culmine uestro rogatis,

Tot Lares aediculis, simulacra facta titano!

Adoratis enim stulti malo leto defunctos,

5

Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur,

Et deos audetis aeramine dicere fusos?

Solueretis eos magis in uascula uobis.