Commodianus instructiones 1, 19

Other sections


Non ignominium est uirum seduci prudentem

Et colere talem aut Dianam dicere lignum?

Mane ebrio, crudo, perituro creditis uno,

Ex arte qui fincte loquitur, quod illi uidetur;

5

Se uere deum agit, sibi uiscera poscit.

Incopriat ciues unus detestabilis omnes

Adplicuitque sibi similis collegio facto,

Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet.

Ipse sibi nescit diuinare, ceteris audet.

10

Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit;

Vertitur a se rotans cum ligno bifurci,

Ac si putes illum adflatum numine ligni.

Non deos uos colitis, quos isti false prophetant:

Ipsos sacerdotes colitis in uano timentes.

15

Sed si corde uiges, fuge iam sacraria mortis.