Commodianus instructiones 1, 18

Other sections


Diximus iam multa de superstitione nefanda,

Et tamen exsequimur, ne quod praeterisse dicamur.

Ammudatem qui suum cultores more colebant,

Magnus erat illis, quando fuit aurum in aedem.

5

Mittebant capita sub numine quasi praesenti.

Ventum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum:

Deficit numen aut fugit aut transit in ignem.

Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem.

Tot uiros et magnos seduxit false prophetans,

10

Et modo retacuit qui solebat esse diuinus.

Erumpebat enim uocis quasi mente mutata,

Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem.

Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa.

Ex eo prodigio, quod perdidit, ille propheta

15

Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat.

Monstra deo ista fincta sunt per uiniuoraces,

Audacia quorum damnabilis numina fingit.

Gestabantur enim, et aliut tale sigillum:

Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat.

20

O nimium <stulti>, sed uos ipsos perdere uultis.