Commodianus instructiones 1, 14

Other sections


Siluanus unde deus iterum apparuit esse?

Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?

Lar igitur quando? lignum nam forte non esset.

Venalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.

5

Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?

Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?

Vnum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!

Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.