Commodianus instructiones 1, 10

Other sections


Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum,

Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit.

Paret esse deum † cumerale illi parate!

Troianis non ipse cum Apolline muros eduxit?

5

Vnde deus factus inops cimentarius ille?

Non Cyclopem genuit monstrum? non moechus et ipse?

Viuere non poterat de suo, quod structura<m> gerebat.

Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim.