Commodianus instructiones 1, 9

Other sections


Mercurius uester fiat cum arabylo depictus

Et galea et planta, pinnatus et cetera nudus.

Rem uideo miram, deum <cum> saccello uolare:

Currite pauperculi, cum gremio quo uolat ille,

5

Vt sacculum effundat: uos extunc estote parati.

Respicite pictum: quando uobis hic ab alto

Iactabit nummos, uos tunc saltate securi.

Vane, non insanis, colere deos pictos in axe?

Si uiuere recte nescis, cum besteis perge morari.