Commodianus instructiones 1, 5

Other sections


Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno

Vt fuit adultus, patrem de regno priuauit.

Proinde nobilium uxores sororesque delusit.

Praeterea sceptra fecerat faber ille Piragmon.

5

Initium caelum, terram Deus et mare fecit;

Terribilis autem iste medio tempore natus

Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus.

Respice querellas: Alter est Deus, non Iouis ille.