Commodianus instructiones 1, 4

Other sections


Saturnusque senex si deus, deus quando senescit?

Aut si deus erat, cur natos ille uorabat?

Terroribus actus, sed quia deus non erat ille,

Viscera natorum rabie monstruosa sumebat.

5

Rex fuit in terris, in monte natus Olympo,

Nec erat diuinus; sic deum esse diceba<n>t.

Venit inops animi, lapidem pro filio sorbsit:

Sic deus euasit, dicitur modo Iuppiter ille.